Friedrichs I. Reichs-Landfriede
(Constitutio contra incendiarios). – 1186, Dez. 29.
MG. Const. I, Nr. 318, S. 449-452.
Fridericus Dei
gratia Romanorum imperator et semper augustus. Decet fidelitatis nostrae tempora,
generali populorum provinciarum tranquillitati circumspectionis nostrae studio
provideri, ut, dum in subiectis dominationis virtute pollemus, reprobos quoslibet ac scelerosos a subditorum iniuriis
aequitatis nostrae correctione compescamus. Considerantes, quippe quae dampna
quantaeque desolationes hominum et provinciarum per seditiones et incendia
provenerint et quantos praeterita futurorum timores reportent, ea quae de
coniventia et consilio principum et aliorum fidelium nostrorum, tam liberorum
quam ministerialium, ad reprimendas incendiariorum insolentias imperialis nostra
sanxit auctoritas, universis imperii fidelibus nota fieri volumus, et sicut in
castro nostro Nuornberc ordinata et confirmata sunt, firmiter indicimus
observanda.
1. Primum igitur de incendiariis dicimus generaliter, ut, si liber homo,
ingenuus, ministerialis vel cuiuscunque fuerit conditionis, incendium
commiserit pro werra propria, pro amico, pro parente vel causae cuiusquam
alterius occasione, de sententia et iudicio imperiali proscriptioni statim
habeatur subiectus. Hic excipiuntur, si qui forte manifesta werra castra
manifeste capiunt et si qua ibi suburbia aut stabula aliave tuguria
praeiacentia igne succendunt. Excipiuntur et iudices, quos in malefactores
incendii penam iustitia permittente exercere contingit.
2. Quod si aliquia in ducatu alicuius incendium fecerit,
ipse dux proscriptum nostrum eum pronuntiet ac deinde iusticiae suae
auctoritate eum proscribat. Id ipsum faciant marchiones, palatini comites,
lantgravii et comites alii, nee alicui eorum liceat talem absolvere, nisi
domino imperatori.
3. Quicunque etiam incendiarium in domo sua scienter receperit et
consilium auxiliumve ei impenderit, damnum et iniuriam passo pro facultate sua
restituat; iudici vero X libras monetae de illa diocesi, in qua commissum est,
persolvat ac domino imperatori pro voluntate et gratia sua componat.
4. Si quis autem super hac culpa innocentiam suam ostendere voluerit, cum
duobus viris veracibus in praesentia iudicis se expurget.
5. Si quis autem cuiquam imposuerit, quod incendiarium receperit, et de
hoc ipsum in iure voluerit convenire, hoc nequaquam ei liceat, nisi primo
praestito calumniae sacramento.
6. Dominus etiam imperator proscriptorum neminem a
sententia proscriptionis absolvat, nisi de illatis damnis primo cum iniuriato
conponat et nisi consciente iudice hoc faciat.
7. Proscriptum vero, quem pro incendio sententiam proscriptionis
incurrisse omnibus notorium fuerit, diocesianus episcopus, si ad satisfactionem
inobediens extiterit, a communione ecclesie Dei et fidelium Christi abiciat et
extraneum reddat nec eum absolvat, quoadusque laeso dampnum restituat; et e
converso, quem episcopus legitimis induciis citatum iustitia dictante excommunicaverit
et hoc iudici insinuaverit, iudex eum banno proscriptionis condempnet nec prius
eum absolvat, quam coram episcopo de his, pro quibus condempnatus est,
satisfaciat.
8. Quod si a proscriptione illa praedicto modo fuerit absolutus et
episcopo suo voluerit obedire, incendium primum abiuret; deinde sit in arbitrio
episcopi, qualem ei penam iniungat, visitandi videlicet sepulchrum Domini aut
limina Iacobi apostoli.
9. Si autem proscriptus eo quo dictum est modo desideraverit absolvi,
domino imperatori fines imperii sui per annum et diem abiuret.
10. Si quis autem a proscriptione et excommunicatione simul infra annum
et diem non fuerit absolutus, universo iure et honore et legalitate sua privatus
habeatur, ita ut in ferendo testimonio vel ad causandum de cetero nequaquam sit
admittendus. Omni quoque feodali iure perpetuo carebit.
11. Item si in reisa alicuius domini cum ipso domino, cuius est reisa,
aliquis fuerit, qui incendium, ut sepius contingit, faciat, dominus ipse, cuius
est reisa, iurabit super reliquias, quod non fecerit conscientia, voluntate vel
mandato suo; reum autem abiciet a se et nunquam recipiet. Quod si post illum
ante satisfactionem receperit, tenetur universum damnum, quod ille commisit,
restituere.
12. Item si contingat, dominum aliquem in villa aliqua hospitari
violenter, et fortuitu evenerit, domum aliquam incendi, et ille cui fit dampnum
dominum inpecierit, quod mandato vel voluntate ipsius sit factum, primum
praestet sacramentum calumnie; deinde dominus expurget se sola manu, quod
voluntate, mandato suo vel conscientia sua factum non fuerit, et dampnum
damnificato restituat.
13. Item si incendiarius captus fuerit et coram iudice negare voluerit
incendium se commisisse, nisi forte notorium per provinciam fuerit, iudex si
possit eum cum VII idoneis testibus convincere, capite plectatur. Sed si
notorium est, nullius requirendum est testimonium, sed statim decollandus.
14. Item si castellani alicuius domini descendentes a castro domini sui
incendium fecerint, domino absente a provincia, castrum domini propter hoc non
erit comburendum, sed bona incendiariorum, quaecumque extra castrum reperta
fuerint, comburantur. Post reversionem vero domini, si dominus incendiarium
retinere voluerit et a se non pepulerit, castrum eius similiter erit
comburendum.
15. Item si proscriptus propter incendium in aliquam domum confugerit, de
qua non possit haberi nisi domus incendatur, propter hoc incendium non erit
quis pro incendiario reputandus, sed dampnum pro incendio restituere debet.
16. Item si incendiarius super castrum aliquod agitatus confugerit, et
dominus, cuius est castrum, fortassis dominus vel vassallus vel consanguineus
fuerit, dominus ille non debet eum persequentibus repraesentare, sed iuvabit
eum a castro in silvam vel alias, ubi securus sibi videatur. Quod si nec
dominus nec vassallus nec cognatus fuerit, persequentibus eum statim repraesentet
vel cum eo in eadem culpa sit.
17. Statuimus etiam et eodem firmiter edicto sancimus, ut quicumque alii
damnum facere aut ipsum ledere intendat, tribus ad minus ante diebus per certum
nuntium suum diffiduciet eum. Quod si lesus diffiduciatum se fuisse negare
voluerit, nuntius idem, si vivus est, iuret, quod contradixerit ei ex parte
domini sui loco et tempore designato. Si mortuus est nuntius, iuret dominus,
iunctis sibi duobus veracibus viris, quod contradixerit ei, ne dolo mediante de
fide violata quis possit inculpari.
18. His sanctientes adicimus, ut quicumque treugas alicui
dederit, nisi ibidem exceptum fuerit et determinatum, quo tenore servet vel non
servet eas, contradicere eas ante terminum statutum nequaquam possit. Quod si
fecerit, ut violator fidei iudicetur.
19. Item quicumque nuntium aliquem pro eo, quod
contradicturus mittitur, laeserit, fidem suam violavit et de cetero omni honore
suo carebit, et in posterum nullus ei contradicat.
20. De filiis quoque sacerdotum, dyaconorum ac rusticorum statuimus, ne
cingulum militare aliquatenus assumant, et qui iam assumserunt, per iudicem
provinciae a milicia pellantur. Quod si dominus alicuius eorum in milicia eum
contra iudicis interdictum retinere contenderit, ipse dominus in X libras
iudici condempnetur; servus autem omni iure milicie privetur.
21. Item si quis comes, postiudices statuat, imperatori XXX libras
solvat; postiudex X libras.
22. Statuimus etiam, ut, si quis vineas aut pomeria exciderit,
proscriptioni et excommunicationi incendiariorum subiciatur.
23. Ut autem haec tam utilis ordinatio omni tempore rata permaneat et eo
quo edicta est tenore inconvulsa consistat, eam legibus praedecessorum
nostrorum imperatorum atque regum iussimus interseri et perpetuo iure servari.
Cui si quis ausu temeritatis contraire praesumserit, Dei omnipotentis et
nostrae perpetuo sit reus indignationis. Fiat, fiat, amen.
Actum Nurnberc in praesentia principum, consilio et consensu eorum, anno
dominicae incarnationis MCLXXXVII, indictione VI, IIII. Kalendas
Ianuarii.
Quellensammlung zur Geschichte der
deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit, hg. v. Zeumer, K., 2. A.
1913, Neudruck 1987, 18, Nr. 20 (1186, Dez. 29)