Capitulatio de
partibus Saxoniae.
Capitula quae de
partibus Saxoniae constituta sunt.
I. Primum de
maioribus capitulis hoc placuit omnibus, ut ecclesiae Christi quo modo
construuntur in Saxonia et deo sacrate sunt, non minorem habeant honorem sed
maiorem et excellentiorem quam vana habuissent idolorum.
II. Si quis
confugiam fecerit in ecclesiam, nullus eum de ecclesia per violentiam expellere
presumat sed pacem habeat usque dum ad placitum presentetur et propter honorem
dei sanctorumque ecclesiae ipsius reverentiam concedatur ei vita et omnia
membra; emendat autem causam in quantum potuerit et ei fuerit iudicatum et sic
ducatur ad presentiam domini regis et ipse eum mittat ubi clementiae ipsius
placuerit.
III. Si quis ecclesiam
per violentiam intraverit et in ea per vim vel furtu aliquid abstulerit vel
ipsam ecclesiam igne cremaverit, morte moriatur.
IV. Si quis
sanctum quadrangensimale ieiunium pro despectu christianitatis contempserit et
carnem comederit, morte moriatur; sed tamen consideretur a sacerdote, ne forte
causa necessitatis hoc cuilibet proveniat, ut carnem commedat.
V. Si quis
episcopum aut presbiterum sive diaconum interficerit, similiter capite
puniatur.
VI. Si quis a
diabulo deceptus crediderit secundum morem paganorum virum aliquem aut feminam
strigam esse et homines commedere et propter hoc ipsam incenderit vel carnem
eius ad commedendum dederit vel ipsam commederit, capitis sententiae punietur.
VII. Si quis
corpus defuncti hominis secundum ritum paganorum flamma consumi fecerit et ossa
eius ad cinerem redierit, capitae punietur.
VIII. Si quis deinceps
in gente Saxonorum inter eos latens non baptizatus se abscondere voluerit et ad
baptismum venire contempserit paganusque permanere voluerit, morte moriatur.
IX. Si quis
hominem diabulo sacrificaverit et in hostiam more paganorum demonibus obtulerit,
morte moriatur.
X. Si quis cum
paganis consilium adversus Christianos inierit vel cum illis in adversitate
christianorum perdurare voluerit, morte moriatur; et quicumque hoc idem fraude
contra regem vel gentem christianorum consenserit, morte moriatur.
XI. Si quis domno
regi infidelis apparuerit, capitali sententia punietur.
XII. Si quis
filiam domini sui rapuerit, morte moriatur.
XIII. Si quis
dominum suum vel dominam suam interficerit, simili modo punietur.
XIV. Si quis vero
pro his mortalibus criminibus latenter commissis aliquis sponte ad sacerdotem
confugerit et confessione data ageri penitentiam voluerit, testimonio
sacerdotis de morte excusetur.
XV. De minoribus
capitulis consenserunt omnes, ad unamquamque eclesiam curte et duos mansos
terre pagenses ad ecclesiam recurrentes condonant et inter centum XX homines,
nobiles et ingenuis similiter et litos, servum et ancillam eidem ecclesiae
tribuant.
XVI. Et hoc
Christo propitio placuit, ut undecumque census aliquid ad fiscum pervenerit,
sive in frido sive in qualicumque banno et in omni redibutione ad regem
pertinens, decima pars ecclesiis et sacerdotibus reddatur.
XVII. Similiter
secundum dei mandatum precipimus, ut omnes decimam partem substantiae et
laboris suis ecclesiis et sacerdotibus donent tam nobiles quam ingenui
similiter et liti iuxta quod deus unicuique dederit christiano, partem deo
reddant.
XVIII. Ut in
dominicis diebus conventus et placita publica non faciant nisi forte pro magna
necessitate aut hostilitate cogente, sed omnes ad ecclesiam recurrant ad
audiendum verbum dei et orantibus vel iustis operibus vacent: similiter et in
festivitatibus praeclaris deo et ecclesiae conventui deserviant et secularia
placita demittant.
XIX. Similiter
placuit his decretis inserere, quod omnes infantes infra annum baptizantur et
hoc statuimus, ut si quis infantem intra circulum anni ad baptismum offerre
contempserit sine consilio vel licentia sacerdotis, si de nobile generi fuerit
CXX solidos fisco conponat, si ingenuus LX, si litus XXX.
XX. Si quis
prohibitum vel inlicitum coniugium sibi sortitus fuerit, si nobilis solidos LX,
si ingenuus XXX, si litos XV.
XXI. Si quis ad
fontes aut arbores vel lucos votum fecerit aut aliquit more gentilium obtulerit
et ad honorem demonum commederet, si nobilis fuerit solidos LX, si ingenuus
XXX, si litus XV; si vero non habuerint unde praesentaliter persolvant, ad eclesiae
servitium donentur usque dum ipsi solidi solvuntur.
XXII. Iubemus ut
corpora christianorum Saxanorum ad cimiteria ecclesiae deferantur et non ad
tumulus paganorum.
XXIII. Divinos et
sortilegos ecclesiis et sacerdotibus dare constituimus.
XXIV. De
latronibus et malefactoribus qui de una comitatu ad alium confugium fecerint,
si quis eos receperit, in suam poteste et septem noctibus secum detenuerit nisi
ad preesentendum, nostrum bannum solvat; similiter si comis eum absconderit et
ad iustitiam faciendam praesentare noluerit et ad hoc excusare non potest,
honorem suum perdat.
XXV. De pignore,
ut nullatenus alterum aliquis pignorare presumat et qui hoc fecerit bannum
persolvat.
XXVI. Ut nulli
hominum contradicere viam ad nos veniendo pro iustitia reclamandi aliquis
presumat et si aliquis hoc facere conaverit, nostrum bannum persolvat.
XXVII. Si quis
homo fideiussorem invenire non potuerit, res illius in forbanno mittantur,
usque dum fideiussorem presentet; si vero super bannum in domum suum intrare
praesumpserit aut solidos X, aut unum bovem pro emendatione ipsius banni
conponat et insuper unde debitor exstitit persolvat; si vero fideiussor diem
statutum non observaberit, tunc ipse tantum damni incurrat quantum manus sua
fideiussoris exstitit; ille autem qui debitor fideiussori exstitit, duplum
restituat pro eo quod fideiussorem in damnum cadere permisit.
XXVIII. De
premiis et muneribus, ut munera super innocente nullus accipiat et si quis hoc
facere praesumpserit, nostrum bannum solvat et si, quod absit, forte comis hoc
fecerit, honorem suum perdat.
XXIX. Ut universi
comites pacem et concordiam ad invicem habere studeant; et si forte inter eos
aliqua discordia aut conturbium ortum fuerit, aut nostrum solatium vel
profectum pro hoc non demittant.
XXX. Si quis
comitem interficerit vel de eius morte consilium dederit, hereditas illius ad
partem regis eveniat et in ius eius redicatur.
XXXI. Dedimus
potestatem comitibus bannum mittere infra suo ministerio de faida vel maioribus
causis in solidos LX. De minoribus vero causis comitis bannum in solidos XII
constituimus.
XXXII. Si
cuilibet homini sacramentum debet, aframeat illum ad ecclesiam sacramenta ad
diem statutum; et si iurare contempserit, fidem faciat et solidos XV conponat,
qui iactivus apparuit et deinceps causam pleniter emendare faciat.
XXXIII. De
periuris secundum legem Saxonorum sit.
XXXV.
Interdiximus, ut omnes Saxones generaliter conventus publicos nec faciant, nisi
forte noster de verbo nostro eos congregare fecerit; sed unusquisque comis in
suo ministerio placita et iustitias faciat et hoc a sacerdotibus consideretur,
ne aliter faciat.