aus: MGH, Cap. 1 Nr. 20
Anno feliciter undecimo regni domini nostri Karoli gloriosissimi regis in mense Martio factum capitulare, qualiter, congregatis in unum sinodali concilio episcopis, abbatibus virisque inlustribus comitibus, una cum piissimo domno nostro secundum Dei voluntatem pro causis oportunis consenserunt decretum.
1. De metropolitanis, ut suffraganii episcopi eis secundum canones subiecti sint, et ea quae erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, iibenti animo emendent atque corrigant.
2. De episcopis, ubi praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur.
3. De monasteriis qui regulares fuerunt, ut secundu'rn regulam vivant; necnon et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant, et unaquaeque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resedeat.
4. Ut episcopi de presbiteris et clericis, infra illorum parrochia potestatem habeant secundum canones
5. Ut episcopi de incestuo'is hominibus emendandi licentiam habeant, seu et de viduis infra sua parrochchia potestatem habeant ad corrigendum
6. Ut nulli liceat alterius recipere aut ordinare in aliquo gradu.
7. De decimis, ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem pontificis dispensentur.
8. Ut homicidas aut caeteros reos qui legibus mon debent, si ad ecclesiam confugerint, non excusentur ne que eis ibidem victus detur.
9. Ut latrones de infra inmunitatem illi iudicis ad comitum placita praesentetur; et qui hoc non fecerit, benefidum et honorem perdat. Similiter et vassus noster, si hoc non adimpleverit, beneficium et honorem perdat; qui beneficium non habuerit, bannum solvat.
10. De eo qui periurium fecerit nullam redemptionem, nIsi manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucern; et si iurator vicerit legem suam accusator emendet. Haec vero de minoribus causis observandum; de maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.
11. De vindicta et iudicio in latrones factum testimonium episcoporum absque peccata comitis esse dicunt, ita tarnen ut absque invidia aut occansione mala, et nihil aliud ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Et si per odium aut malo ingenio, nisi per justitiam faciendam, hominem diffecerit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit, secundum penam quam intulit, emendetur.
12. Capitula vero quae bonae memoriae genitor noster in sua placita constituit et sinodus conservare volumus.
13. De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu sit soluta; et unde antea non exierunt, similiter nona et decima detur; atque de casatis quinquaginta solidum unum, et de casatis triginta dimidium solidum, et de viginti trimisse uno. Et de precariis, ubi moda sunt, renoventur, et ubi non sunt, scribantur. Et sit discretio inter precarias de verbo nostro factas et inter eas quae spontanea voluntate de ipsis rebus ecclesiarum faciunt.
14. De truste faciendo nemo praesumat.
15. De cerariis et tabularus atque cartolariis, sicut a lango tempore fuit, observetur.
16. De sacramentis per gildonia invicem coniurantibus, ut nemo facere praesumat. Alio vero modo de illorum elemosinis aut de incendia aut de naufragio, quamvis convenentias faciant, nema in hoc iurare praesumat.
17. De iterantibus,qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eas cum collecta nemo sit ausus adsalire. Et nemo alterius erbam defensionis tempore tollere praesumat, nisi in hoste pergendum aut missus noster sit; et qui aliter facere praesumit, emendet.
18. De toloneis qui iam antea forbanniti fuerunt, nemo tollat nisi ubi antiqua tempare fuerunt.
19. De mancipia quae vendunt, ut in praesentia episcopi vel comitis sit, aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut in praesentia vicedomni aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia; et foris marca nemo mancipium vendat. Et qui hoc fecerit, tantas vices bannos salvat quanta mancipias vendidit; et si non habet pretium, in wadio pro servo semetipsum comiti donet usque dum ipsum bannum solvat.
20. De brunias, ut nullus foris nastro regno vendere praesumat.
21. Si comis in suo ministerio iustitias non fecerit, misso nostra de sua casa soniare faciat usque dum iustitiae ibidem factae fuerint; et si vassus noster iustitiam non fecerit, tunc et comis et missus ad ipsius casa sedeant et de suo vivant quousque iustitiam faciat.
22. Si quis pro feida precium recipere non vult, tunc ad nos sit transmissus, et nos cum dirigamus ubi damnum minime facere possit. Simili modo et qui pro faida pretium salvere noluerit nec iustitiam exinde facere, in tali loco eum mittere volumus ut per eum maior damnum nan crescat.
23. De latronibus ita precipimus abservandum,ut pro prima vice non moriatur, sed oculum perdat, de secunda vera culpa nasus ipsius latronis abscidatur; de tertia vera culpa, si non emendaverit, moriatur.